- CORNELIUS Gallus
- I.CORNELIUS GallusPoeta Elegiographus, Foroiulienis, primum summus Octavii amicus, ab eo Aegypto praepositus est, sed postea suspicione coniurationis, cum in eius odium impegisser, sibi ipsi mortem conscivit, annô aetatis 44. Ovid. l. 3. Amor. El. 9. v. 64.Sanguinis atque animae prodige, Galle, tuae.Euphorionem Graecum transtulit in Latinum sermonem, et amorum suorum de Cytheride libros 4. conscripsit. Fuit autem amicus Virgilii, adeo ut quartus liber Georgicorum, a medio usque ad finem, eius laudem teneret, quas postea, iubente Augustô, in Aristaei fabulam commutavit. Amavit, uti diximus, Cytheridem meretricem, libertam Volumnii, quae, eô spretô, Antonium euntem in Gallias est secuta; propter vod amorem Galli videtur consolati Virg. in Bucolicis, Eclog. 10. Cytheridem autem, quam deperibat, mutatô nomine, Lycorim vocavit. Ovid. l. 1. Amor. El. 15. v. 29.Gallus et Hesperiis, et Gallus notus Eois,Et sua cum Gallo nota Lycoris erat.Parthenius ei sua ἐρωτικὰ dedicavit. Vide Euseb. Chron. an. 2. Olymp. 188. Crinit. de Poetis. Voss. de Poet. Lat. c. 2. et supra voce Cneus. Nic. Lloydius.II.CORNELIUS Gallusin bello Perusino mortuus, necessarius Propertii, l. 1. El. 21. Vide Plin. l. 7. c. 53.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.